Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 177

Precedente Successiva

suadebunt. Si sensus magnetis usque ad polum extenditur, quis
dubitet de sensu caeterarum rerum in aëre communicantium. At
quoniam superstitiosa plebs, quae rerum causas non intelligit, falsa
admiscet multa, et daemon ad decipiendum ingeritur, perpetuo sacerdotes
huiusmodi occultas artes persecuti sunt, modicumque scitur.
Caeterum qui sensum consensumque et dissensum rerum norunt,
Duce Deo perscrutari et invenire non diffidant.
Caput XI.
Non modo remanere sensum absente aut consumpto
sentiente, unde deciditur: sed etiam multiplicari
et alia in se convertere: comprobatur in morsu Appulae
Araneae, et canis rabidi, aperiturque mirabilis
quaedam latens Magia, nulli hucusque nota.

~ Isthaec autem omnia veritate comprobantur evidenti
in moribus aranearum Appularum, et rabidorum
canum. Nascuntur eiusmodi araneae (quas
Tarentini, tarantulas vulgo a loco nominant) sub
ferventissimo coelo aestivo: nucis magnitudinem
adaequant plus minusve: similes caeteris araneis
pedes habent, manus figuramque Colore croceo, viridi, rubro nigro,
pavonaceo et misto sparsae sunt. Mordent rusticos dum metunt
aut triturant. Qui aliquo tempore parvo dolore, sed quodam
ardore in cicatrice afficiuntur. Deinde languent, obstupescunt, et
cadunt interdum semianimes, sensu motuque ex parte amisso: Insuper
ut furentes in motum aguntur, ubi viderint vestem, aut quippiam
eo colore coloratum, quo aranea, quae momordit eos, insequuntur
avide hominem, aut bestiam sic coloratam. Sono gaudent, alij
fidis, alij cytharae, alij Barbiti, alij psalterij: Quisque suo: et sono
agitantur, saltant, ut in tripudiis, sed furentius, nulli tamen nocentes.
At si cesset sonus cadunt languentes humi et quasi exanimes,
cupiuntque semper saltare ad sonum; adeoque exsudant, quod lassati
decidunt, et convalescunt repetitis sudoribus et laboribus eiusmodi
tripudij: Nihilominus post ubi convaluerint, cum vident alios commorsos
saltare ad sonum, ipsi quoque revertuntur ad eandem affectionem,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche